Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 11: Versus 16

Quod si delibatio.Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis; quam ne dicatis gentiles non posse fieri, quasi totum genus sit repudiatum, dico quod si delibatio, id est pauci de illis assumpti, ut apostoli et alii discipuli sunt sancti.Et massa.Id est, genus potest sanctificari.Et si radix.Id est patriarchae, a quibus contrahunt sancti humorem fidei.Et rami.Qui de eorum genere excreverunt in eorum fide fundati.
(* Traductions européennes)